Gaudeamus igitur (37)

Gaudeamus igitur Juvenes dum sumus. Post jucundam juventutem Post molestam senectutem ;,; Nos habebit humus. ;,; Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos ;,; Hos si vis videre. ;,; Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter ;,; Nemini parcetur. ;,; Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet Vivant membra quaelibet ;,; Semper sint in flore. ;,; Vivant et res publica et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas ;,; Quae nos hic protegit. ;,; Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius ;,; Atque irrisores. ;,; (VK 158)





Laulun tiedot
  • Sanoitus:
  • Alkuperäinen kappale: -
  • Kategoria: Akateeminen heartti <3
  • Lähetetty: 2024-12-24